Latin
VT HAEC REPETAM BREVITER
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 517
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde ex his quatuor morborum ideis, quatuor genera remediorum in usum venere; Alteratio, Apertio, Vnio, &Quod haec simul evincit. Alteratio partium eisdem DaAlteratio. gitur, quibus succorum. Natura partis perspecta sit in substantia, temperie, habitu, sensu, officio, structura, societate, &situ. Tutius calfacimus. quamvis simplex intemperies calida, recens ac levis, pari tempore ac frigida debelletur. ac antiquatùm frigus, aegrius. Sicca etiam contumacior est humida. Si sit instrumentalis morbus, illi erit vel ex partium mala conformatione, numero, magnitudine, vel in situ. Si mala confirmatio: ea erit in partium figura vel asperitate &laevitate, soliditate, vel in cavitate &meatibus. Obstructa aperiantur. Aperrio est expansio inApertio. farctorum meatuum, à valido calore, qui in substantia crassa resedit. talia sunt amara. In soluta unione, coniungendum. Vnio est iunctio divulsorum. quae unientur, ea simillima esse debent: quare causae divulsionis abigendae, &quies concedenda. Vt morborum ideae variae, ita &remedia. Hactenus ut eximi debeat causa &eius Symptomarum morbi: restat tertia primae Indicationis curatio. pars, bars, Symptomata. Huic nulla debetur curatio ut symptomati; sed cum morbum auget aut facit, ne natura fatiscat. Tunc quo locus detur &tempus ad morbificae causa morbique excidium, huic vacandiut olim ostendimus in dolore, vigiliis, syncope.