Latin
CAPUT VI
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 518
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VI. De reliquis Indicationibus. RIMA indicatio docuit nos contrarium remedium: hae caeterae, num rite ea vi &copia admitti debeant, definient, vel num quid accidendum. SECUNDA SUMITUR A TOTIUS TEMPERIE, quae sui conservationem postulat similibus: nam est ex natura; &similia se non alterant. Propterea humidis corporibus humidiora sunt admovenda. nec, si illa humiditas vitiosa fuerit, ea castigabitur per morbos. Haec Indicatio copiam monstrat remedii. Alioqui ambiguum fuerit quousque foret alterandum: temperies genuina terminus esto limentinus. hac neglecta, vel ultra progrediemur, vel infra subsistemus. Et cognitum sit quousque abierit à pristino statu, Itaque aestuans morbus in frigido corpore, maiori vi contraria eget: idem de caeteris. nam longius extra lineam abiit temperies. ita flagrans aestu morbus in conpore calido, leniter blandeque refrigerantia postulat. idem dico de reliquis. Studium ergo adsit ut explorata sit temperies ex rebus naturalibus &non naturalibus: ut praesentem corporis temperiem calleamus.