Latin
CAPUT VII
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 52
Unproofread scanNot analysed yet
Quare quamvis victus consuetudine &aetatis mutatione ab aliis postgenitis humoribus alio impellatur genuinum hoc temperamentum, ad pristinum tamen temperamenti modum recurret data occasione; sunt enim illa partes firmissimis fibris interceptae, quibus plurimum inest virium &stabilimenti, ut pristinam suam naturam perpetuo redoleant. Affici ergo potest à genitis humoribus, at integre mutari nequit. Mutatur autem geniti humores, ut sanguis, pituita alijque humores, &inde nata caro, quae, &vi avulsa. generatorum humorum vi revocatur,) ex aetatis mutatione, &rerum quae ingeruntur ac externarum appulsu, quae ad aliam temperiem traducunt humores genitos, qui &aliquo modo afficiunt angenitum temperamentum. Verum solidae partes, quae ex humoribus congenerantibus, hoc est, qui semini inerant, ortum ducunt (ex quibus genuina temperies constat) ab scissae semel, nulla arte revocantur Attamen impulsu humorum postgenitorum aliquantulum à genio pristino deflectunt.