Latin
DECIMATERTIA INDICATIO
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 534
Unproofread scanNot analysed yet
Qui primus dicet, tali fere exordiatur modo: Medici, ut puto, officium, qui consilium medendi init, duabus in rebus maxime versatur: nimirum in his quae ad propositum sibi finem assequendum faciunt: &in fine ipso. Ea quae ad finem suum obtinendum animo collineare debet, est pars obsessa à morbo, morbus, &eius causa: quo cuncta auxilia rite effingi possint. Finis autem medici, est aegrorum redintegratio. Quare ut huc veniamus, certa serie tota haec aegri historia ducatur in dignoscendo, praedicendo, &curando. Vel hoc filo primum dicendi trahatur initium: Quoties exercitationem medicam ineo, toties officium illud medicum mihi ob oculos versatur Aesculapidum scholae ne posacrum, *μὴ τόλμῃ μᾶλλον ἡγνώμῃ, οὐδʼ ὑius temeritate, quam πιρβατῶς, sed certis praeceptis curationem tonsilio: esse tentandam. Praecepta illa dicuntur ex nentiquam percognita aegra parte, &affectu qui arcet à functorie. suis muniis hominem, eiusque causa: haec symptomatis se aperiunt. quare symptomata rite tractabimus.