Latin
DECIMATERTIA INDICATIO
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 535
Unproofread scanNot analysed yet
Poterit &hoc modo exordiri: Cum hic homo nequeat vitae suae munia exercere, sine dubio aliquid praeter naturam eum fatigat. Quod praeter naturam corpus cepit, aut est symptoma, morbus, vel causa morbifera. Qui vero ultimo loco consilia versabit, breviter colligat quae ratione accurate firmata à primo fuere: &,si quid magni momenti omissum à primo sit, id addat; &quae minus firma, &noxia futura, refutet; reiiciendo causas non veras minimeque certas morborum, sed aliis communes; &meliora non sine certa ratione adferat; causisque aestimatis, veris confirmet suis notis, si quid dubii prae se tulerint. Qui primus dicit, ab exordio, si ita visum, narret historiam affectus curandi: mox de rebus non naturalibus, quibus usus hactenus fuit ager, dicat; ut de aëre, cibo, potu, motu, ocio, somno, vigiliis, excernendis &retinendis, venere, &admovendis. nam inde causa morbifica, &temperies corporis ascititia elucescet. Haec tamen non incommode hoc loco omitti poterunt, &cum ad causarum morbificarum, morborum, &virium ac temperiei indagationem ventum fuit, adducuntur. Tertio historiam inibit rerum naturalium, agetque de natura communi &peculiari, in habitu, temperameuto, actionibus, humorum dominatu, consuetudine &diaeta.