Latin
DECIMATERTIA INDICATIO
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 536
Unproofread scanNot analysed yet
Et qua moderatione pars aegra dotata fuerit, quisque sit eius in corpore usus: quae sit aegriaetas, consuetudo, ars, sexus: &qua facilitate &labore medicationem ferat. Harum enim rerum mox usus erit, ubi de remedii copia admovenda disseremus, nam ad hanc deprehendendam, opus est ut internoscamus, quantum abieritaeger à temperie sua genuina: &quantae sint vires agrorum (quod ad victum praescribendum facit) inde indagamus. Quin haec nonnunquam hoc loco omitti poterunt, &usibus suis admoveri tunc, ubi demorbis eorumque causis agimus: nam saepius in hoc theatrum prodire debent. Cum tamen pars solum in querela est, totius temperies praeteriri poterit; nam satis erit partis naturam aperuisse: at si febris occupaverit corpus, de totius temperie transigendum: hoc est, principum partium naturae in hoc homine examinandae. Dy (minandae. Et dum haec agimus, plurima quae ad nostrum finem non faciunt transilienda erunt.