Latin
DECIMATERTIA INDICATIO
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 539
Unproofread scanNot analysed yet
cap namur affectam partem, affectusque praeter naturam, inciderit obscuritas, vela detrahenda, probando, ne, cum ad remedia ventum fuerit, titubet medicorum concordia: imo potius concordibus animis, ex his apte distinctis, contraria remedia affectibus morbiferis decernantur. In primis itaque id studium adsit, ut ex symptomatis partem morbo obsessam, morbum ipsum, eiusque speciem, &causam morbificam deprehendamus. Propterea etiam ipsa symptomata in primis examinentur. Filum. fiat hoc ductu: Quia hic homo vitae solitae officiis satisfacere nequit, certum est quid praeter naturam illum cepisse. Quod praeter naturam corpora fatigat, est symptoma, causa morbi, vel morbus. Si fuerit symptoma; hoc erit in actione, excremento, vel qualitate à natura degeneribus. Actio erit abolita, accisa, aut depravata: eaque animalis, vitalis, vel naturalis. Excrementum inspicitur in substantia, qualitate, quantitate, tempore &modo excernendi, loco unde, &ex quibus in quae fiat mutatio. qualitas, in corporis colore, charactere, &mole. Et hic in unum censum colligantur praesentia symptomata, quae conspirant in talem aut talerm partem aegram, morbum, &causam moroificam: " haec sint.