Latin
DECIMATERTIA INDICATIO
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 540
Unproofread scanNot analysed yet
Adde iam his res naturales &non naturales, quae propositae rei aliquam lucem adferre poterunt. Et dum symptomata ad partis indaginem volvis, una perlustra num illa pars symptomate pressa ac morbo, idiopathia vel sympathia, protopathia vel deuteropathia affligatur. &omnia ratione stabiliantur. Vide num partes plures vel una in vitio sit. Nota eius positum, ordinem, figuram, processum, recessum, temperiem; &cui causa &morbo pars maxime exposita sit; &num propriae quadam notae illius partis appareant. Parte aegra deprehensa, ex eisdem symptomatis quae corpore aegro apparent, morbum ipsum captabimus. Si occurrerini quamplurima symptomata, abducatur symptoma quod longius à morbo recessit, in aliud illi iunctius symptoma, sed tandem in morbum abeant. Cum ex symptomatis morbus deprehensus, demonstra quis &qualis ille sit. Hoc ages ex eius essentia perspecta: quae spectatur in eius specie, magnitudine, more bono, vel malo; motu, (ut celeritate, vehementia, continuitate &longitudine, aequalitate, &ordine) parte obsessa, &humorum dominatu. de his fuse alias. Sed dimitte semper sermonem in rem hanc, speciemqu morbi praesentem: nec vageris per am rerum genera.