Latin
CAPUT VII
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 54
Unproofread scanNot analysed yet
Hos veronaturae curriculos atates appellamus, quae maxume temperiem invertere possunt, calore nativo absumente humidum. quae consumtio si sisti posset, perpetuari &non finiendis aetatibus sustentari posset animal. Pueri itaque in primo vitae ingressu, utpote princitiis suis proxumi, nempe semini &sanguini menstruo, humidis fluxisque rebus, multum habent humidi spermatici primigenij, perfusi calore &spiritu vitali. Est enim consentaneum, ut id quod augetur humidissimum sit, quo non solum materia dissipata restauretur, sed quae prius extiterat connaturalis materiae accessione augescat. Argumenta humoris sunt, undique sequacia membra ad omnem flexum quocunque ducas. Quantergo ortui vicinior, tanto humidior; quanto senior, tanto tabidior, atque exsuccus redditur. Vnde &medio ambituatatis, sicci &humidi medium obtinebit. Caeterum cum id quod in lucem à Deo datum est, crescere debeat atque augeri: cumque caloris sit omnia movere; igitur quo ortui viciniora, eo magis calore perfundentur: quare in pueris caliCalidum nativum. dum in natum abundat. Voco autem calorem nativum, eam substantiam quam à primo ortu sortiti sumus abunde calidam &humidam, cuius ὑπαρξιs semen est. quem calo6. Epid.