Latin
CAPUT VII
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 55
Unproofread scanNot analysed yet
sect. 5. rem vocat Hippocrates animam; estque tanto aph. 5. uberior, quanto calidior &humidior fuerit Dubium, in pueris. Sed dicet aliquis. Iuvenes tactu calidiores percipiuntur, igitur non pueri. Respondeo breviter: Puer iuvene non est calidior, sed calore nativo est calidior. etenim, ut diximus, summe calida &humida est substantia caloris nativi: substantiae ergo copia &ubertate eum metimur, non qualitatis exuperantia; quia nativus non est cuius bonam partem nacti sunt iuvenes. Est igitur infanti plurimus nativus calor, isque blandus: iuveni autem plurimum periit, ac acredinem habet: ita ut pueri ubertate substantiae excellant, iuvens acredine &qualitate instar febrientium: nec enim eo filo fungitur naturae muniis ut in pueris. ubertate copiae itaque metimur hoc calidum: quod non qualitas mera, sed su bstantia est, ut scripsit Theophrastus libro De calido &frigido. Prima Adoles. centia. itaque aetas adolescentia dicta, quod ob humi di nativi ubertatem adolescat, usque ad annum fere vicesimum quintum producitur. In hoc autem adolescentiae ambitu haec series tenebitur: infantia ad septimum: pueritia ad decimum annum: hinc ad decimum octavum pubertas excurrit. Adolescentia, totius ambitus nomen obtinens, ad vicesimum quintum annum. Secunda aetas dicitur Iuventus; evagatur ad quadragesimum annum. huic virilis masculusque animus proprius est. calida ea est &parce humida: cum adolescentia aestimata, calida &sicca; etenim humidum primigenium parcius obtinet. Haec aetas inter utramque atatem nutat, nec ut puerilis madet, nec ut senectus siccitate arida est. tantum humoris consumsit, nihil ut incremento supersit.