Latin
DECIMATERTIA INDICATIO
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 543
Unproofread scanNot analysed yet
&vide num causa stabuletur in parte, vel num iam illa evanuerit: &,si adsit, num facile excludi poterit. Haec omnia etiam hic omittipoterunt, &tunc in usum duci, ubi ex morbi causa Indicationes curativas captamus. Vt nimirum hic solum deprehendamus partem aegram, morbum, &causam morbificam: reliquas iam dictas res in iis observandas, mox ubi de curationis ductu agimus, (qui ex his dirigitur,) tunc in usum accersamus. Sed dum haec volvis, adverte perpetuo mentem, cum quibus horum res tibi sit, cum causa morbi, morbo, vel symptomate urgente. &in quid hic, de quoagis, affectus referri debeat; num in symptoma, morbum, vel eius causam: ut constet omnibus, quae sit rei propositae essentia. His compertis curationis leges accedemus; hac serie, ut perpendamus, An agendum, Quid agendum, Quo remedio, Quali, Qua copia, Quo modo, Quo tempore, Quo ordine utendum. Dig CVRA