Latin
DECIMATERTIA INDICATIO
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 542
Unproofread scanNot analysed yet
Quae ab idiopathia, focum suum in peculiari parte perpetuo habent: deuteropathia laborat pars, cum ab alia priore occupata, in hanc transit. Examina propria partis symptomata, in actione laesa, excretis, &qualitate: ut doloris specie, colore, tumore. Intuearis situm partis, &illa quae alteri superveniunt ab adnatis partibus. Laedentia &iuvantia observa. Morbo parteque deprehensis, morbi causam investigabimus formalem, efficientem, instrumentalem, &maxime materialem, eiusque focum; causas cum quibus, &sine quibus, &quemque morbum in suam causam referemus. haec fuse olim exemplis aperuimus. Primum cogita de internis, &ante omnia de proximis, deinde de externis. Et de internes, num sint ex naturae primordiis ingenitae, vel ascititiae. quae princeps causa, &quae sese consocians &iuvans; &quae sint illae causae sine quibus morbus hic non nasceretur: ut alias exemplo id illustravimus. Nec hic dividendae causae, sed solum propriae usibus adhibendae. Vna iam perpendenda victus ratio, cui assuevit aeger, eiusque temperies &habitus, aetas, regio, caeli status, sexus, animi mores, &c. ut inde, &ex symptomatibus omnibus eluceat humorum dominatus.