Latin
TIONIS
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 544
Unproofread scanNot analysed yet
Nusquam extra lineam tuam abeas: quae hic est praesensio. Si conclamatum &adultima ventum, non crudeliter orco dicandi aegri: sed solatium miseris à blanda hac arte (quae vere ad solatium miseriae à Deo Opt. Max. hominibus data) adferendum his, qua vires recreant, intemperies flectunt, ac symptomata mulcent. Ita Galenus ab hectica exhaustis medicinam facit. &cum Avicenna semper memores simus occultae naturae potentiae. A magnis tamen abstinendum remediis, ne restibiles vires pessundentur: pax sit à pharmaciâ &phlebotomia, caeterisque valide exhaurientibus: unde optimis remediis nota, &medicis certa insamia. Si itaque redintegrabile sit malum, mox Qui D agendum sit, vide. Id nescies, ni primum pars affecta, morbus, &eius causa deprehensa fuerint. Hoc docuit olim Biantes, unicum esse pricipium bene consultandi, nosse de quo instituatur oratio: sin secus, omnia aberrare. Quare ita tunc dicendo pergat: Quia pars affecta, &affectuum nobis propositorum natura, differentia, causae, in hac consultatione nobis sunt inventa; iam agendi rationem perquiramus, &primum Quidnam agendum sit perpendamus. Hoc est, quo auxilio affectus debellandus: vel quo nutricatu vires recreandae.