Latin
TIONIS
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 545
Unproofread scanNot analysed yet
Quo affectus sint frangendi, aperient causae morbificae, morbus, &symptoma urgens: nam contrarium sibi remedium indicant. Quod enim contra naturam, sui ablationem flagitat. Hoc iam loco tota prima indicatio usum suum habebit: quare huc illa adferatur, ut sciamus quot &quae moliri debeamus ad affectus exclusionem: &à quo auspicandum sit; ut ab urgentiore, dein ab aliorum causa effectrice, quodque est causae loco, sine qua non fieret affectus. &in unoquoque ex praedictis quaerendum, quae " duxilia adferenda. "ies aliquid moliendum, toties res non naturales erunt percurrendae: ut dum fluxio cohibenda, num illud fiet ravellendo, derivando, dolorem sedanda &c. quae in prima Indicatione. &vide quae inter res naturales his una studeant. Ita tamen haec ducenda, ut primum generosissima remedia usui inferantur: qualia sunt evacuantia sensibiliter, &occulto: alterantia &c. Et id solum adferatur, quod proposito malo auxiliari poterit. Ita Vires, &morbi constitutio, hoc est, natura rei quae praeter naturam adest, indicabunt num sit nutriendum, ut quarta docet Indicatio.