Latin
TIONIS
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 546
Unproofread scanNot analysed yet
Tertio perlustrabimus, Quo AuXI LIO id praestandum sin, quod agere oportet: aliud enim est, contrarium affectui, illique aptum remedium esse; &aliud, eo utendum esse: nam multa interdum impediunt aptum remedium, à foelici usu. Consule ergo admittentia &prohibentia, hoc est, partem &reliquas omnes indicationes, num negent apte in usum flecti posse hoc remedium: vel num annuant. interdum etiam usum consule, si sola observatione remedia illi malo comperta fuerint. nonnunquam &analogismum in iudicium adducas, si nec iudicio (hoc est indicationibus) nec usu quicquam quod conferat deprehensum fuerit: tunc enim transitu ad simile intelligemus quid conferat. Si itaque Indicationibus (ut fere fit) uti licet, inspicienda erunt indicantia, quae " sint: dein contraindicantia, hoc est repugnantia: &ea quae admittunt quae ab indicationibus iam decreta sunt. Hoc est, unum est indicans quid agendum: reliqua Indicationes Limentinae sunt: nam vel coindicant &admittunt, vel contra indicant &prohibent. Hinc est quod antequam consilia inimus, noscendum sit quot sint indicantia, &quid indicent; &quid singulis repugnet vel annuat. Primum itaque indicantia ponantur: dein coindicantia, &contraindicantia: Vt intelligamus cum aliquid auferendum vel tuendum, quali victu, pharmaco, vacuatione abdita apte uti poterimus.