Latin
TIONIS
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 549
Unproofread scanNot analysed yet
ex praesentia &absentia eorum, quae tunc agendum vel supersedendum esse indicant. si adsunt morbi &causae morbificae recte ad agendum comparatae, &si absunt symptomata quibus vires debellantur, ut dolor saevus, vigiliae, stomachi rosio, indeque anxietas, nec adsit prostrata virtus, absit criticus naturae motus, ut erumpens sudor. Observanda quae praecessere, &consectaria. Somnus proxime excipere venae sectionem non debet, nec valida inedia, aut crudus in ventriculo cibus, vel paroxysmus mox in vadens. Mos &motus tempusque norbi, eiusque brevitas &diuturnitas hoc idem aperient, &naturae ordo; caelique constitutio, &remedia apta, si adsint. Hae indicationes hic inducantur. Ita vena aperietur eo tempore quo promptius effluere potest sanguis. Viti mo Quo ORDINE remediis utendum sit, inquiremus. Non in omnibus ordine opus est, sed ubi multa sunt peragenda.