Latin
TIONIS
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 550
Unproofread scanNot analysed yet
Quae simulagi non possunt vel non debent, tripliciter complicantur: vel unum ratione alterius, causae analogiam gerit; aut causae sine qua non rationem habet erga aliud: vel unum urgentioris ideam prae se fert: aut ita convenere, ut unius curatio, alterius medelam impediat. Quare notabimus quid inter morbos, causas morbificas, &sympromata urgentius sit: quid causae locum occupet sine cuius ope non fatigaret morbus: &quid sit effectricis conservantisque causae loco. Haec facile fient, cum primum examinaveris quid conservantis, &quid causae sine qua non ideam gerat, &sine cuius evictione morbus pessudari nequeat. Sed cautio in inducendis ad has res Indicationibus adsit, ut hae solum evocentur, quas praesens historia postulat: &ut illa praeponantur à quibus reliquae nascuntur, &quae potenter urgent. Si quae infirma videantur, ratione firmentur, aut experientia rationali stabiliantur. cum tamen ab experientia argumenta ducis, omnia discernes &distingues; ne causae primariae ascribamus id, quod ex eventu agit aliquid. Sin nec à ratione, nec ab experientia hoc obtinere potes, tunc solum auctoritatem maiorum in subsidium vocabis.