Latin
TIONIS
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 551
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ubi lucida sunt omnia, absit auctoritas scriptorum, ratio, &usus. Qui hac iam dicta ratione nolit uti, is, eodem eventu, in primis ex symptomatis quaeret partem aegram, morbum, eiusque causam: mox opponat his contrarium remedium, ex lege &ductu primae Indicationis. deinde id remedium ordine ducat per omnes Indicationes, quae ut Limentini quidam dii eius qualitatem, quantitatem, utendi tempus &modum, ordinemque definient. Vbique absit fastus à consultore, &omnia ad salutem aegri conferantur. Nunquam aliena adferantur, nisi parce &magno cum iudicio, demonstrando illa ab hac consultatione non aliena esse. Difficiles quaestiones tenui digito, vel transitione delibabimus. vel in auditores, quid prolixius, culpam referemus; quorum studiis &votis hoc nos negare non potuisse affirmabimus. Si quis breviter velit consiliis operam dare, ita agat: Tria sunt quae maxime medicum perpendere decet: corpus aegramque partem, morbum, &causam morbi. Et ilico de natura aegri corporis agat. &si latet pars obsessa, perpende num eluceant notae propriae illius partis quae in suspicionem venit. Deinde morbum investiga, ciusque eiusque causas: &perpende symptomata.