Latin
RATIOQVE
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 563
Unproofread scanNot analysed yet
In primis vero potens est natura. Pythagoras dicebat, cibos in scaphio non esse ponendos; hoc est, in improbum animum doctos sermones non esse immittendos: nam sermo, cogitationis cibus est, quem animus, ni probus sit, sordidum reddit. Vt enim agricultura in primis soli probitatem quaerit, ac deinde hoc parandi peritum agricolam, mox selecta semina: quae cuncta ni recte comparata sint ad fruges, nunquam in foecundam maturitatem illae adolescent: Ita studiosis, qui se in gloriam literatam erigent, amice aspirare debent tria omnium artium &scientiarum com- Lib. πρὶ parandarum praesidia, φύσις, συφίν, &τὸ εὑχημ. χριος, ut loquitur Hippocrates, hoc est natura, doctrinae studium, &exercitatio ususque. sine Deo: cuius nuSed haec nulli eximia men, ut haec afflet, perenni nisu sollicitandum. Princeps inter haec natura est, quae Natura. habitat in copore &animo. Corpore sit ro& inbusto, ut moxdicam. animo autem genio acuto ad investigandum, iudicandum, discendum: de quo postea. Natura si fractior fuerit, erigatur arte, &castigetur diligentia &labore. Viden ut guttae cavant lapides? utque fertile solum incuriae datum squaleat? &asper ager cultu foecundetur?