Latin
RATIOQVE
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 564
Unproofread scanNot analysed yet
Quae adeo prostrata animi corporisve natura, quae non se erigat cura &diaeta? Studium ergo accedat indefessum: magna enim hic praemia eruditionis, perennis fama, iucundissimaque vita: nam vitae regula est ipsa eruditio &pietas. Caetera bona pusilla, &indigna tantis studiis. Pulchra quidem est nobilitas, at illa non nostra, sed maiorum. amabiles sane divitiae; verum non tuae, sed fortunae: quae habentibus has aufert, &minime sperantibus adfert. Sed sint tibi hae firmae; an non cum sceleratis communes? an multis non aliquando funestae? Gloria venusta adblanditur? at illa vaga &inconstans, ni constantem eruditionem agnoscat. Forma? caduca. Sola immota ac divina eruditio pia. Hac nullum metuet fortunae incursum, nec calumniae ludibria, aut annorum senium; vetustate ipsa repubescens. Demetrius cum Megarensium urbem vastasset, eiusque civem Stilbonem rogasset, num quid suarum amisisset? haud equidem inquit: bellum enim nulla ex eruditione &virtute spolia ducit. Socrates rogatus num Persarum regem foelicem putaret: nescio, respodit, quantum habeat eruditionis &virtutis. ubi ille sapientissimi illud regis expressisse videtur, cum ait, *ὔκ ἐστιν ἀντάλλάγμα οὐδὲν πιπαιδουμένης ψυχῆς. Democritus dicebat, τὰς μ πέλεις ἀναθήμασι. τας δὲ ψυχὰς μαθήμασι δεῖ κοσμεῖν. Socrate. interrogatis quodnam esset animal pulcher.