Latin
I. HEVRNII
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 57
Unproofread scanNot analysed yet
I. HEVRNII INSTITVTIONUM MEDICINAE LIBER III. DE FACULTATIBVS EARUMQUE FUNCTIONIbus, Spiritibus &innato Calido. CAPUT I. Quid Anima, Natura, Calidum nativum: Spirizus quid, &eius vis. Quid Facultas &Opera. AMfacultates &vires, quae partibus à temperamento vel iliunde inserta sunc, explicandae, &earum historia enarranda est, ut commode ad morborum dignotionem venire possimus. Cùm igitur medicina non in solius corporis, sed hominis, qui ex animo &corpore constat, cognitione versetur, &cum temperies corporis à nobis enarrata sit, iam animi eiusque virium contomplatio nobis adeunda est. Abstrusa profecto nimis, sensibusque abdita animi essentia est. quare solis operibus proditam mens nostra eam videt, ac eius naturam pervestigare potest.