Latin
CAPUT VII
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 56
Unproofread scanNot analysed yet
Tertiaatas constans est &matura, vix quinquagesimum annum attingens. illa temperata est. Quarta aetas praecipitata &ingravescens ad annum sexagesimum quintum: quae prima senectus dicitur. Haec siccum &frigidum corpus reddit: frigidum tamen minus. Tandem est aetas decrepita frigida &sicca, vitam claudens. Ira ad summum aetatis florem ut caloris acrimonia accrevit, ita sensim collabitur &marcescit, dum extremo senio exeso humido brimigenio contabescat. Aetatis autem cuiusvis temperamentum ita accipiemus, ut cum temperata atate conferatur: ea est puerilis. Quum itaque aetatum temperiem describimus, videndum cum quibus eas comparemus. etenim nulla aetas, absoluto sermone est calida &sicca: nam caloris vehiculum est humiditas primigenia; quare in sicco non habitat. Qui igitur puer siccus &calidus inter pueros fuit, ille quoque inter senes calidus &siccus erit: si tamen ad suae aetatis decursum referatur, pueritia illius calida &humida fuit, iuventus calida &sicca.