Latin
CAPUT
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 571
Unproofread scanNot analysed yet
Ita qui omni aetate sermonis benignam strinxere venam, cum opus fuerit, fluxum etium tunc negabit. Amoena ubique varietas, tum in vocibus atque spectaculis: hanc sectemini. Varii praeterea sunt auctores literati, qui splendorem quendam medico studio afflare possunt. &quamvis medicos non faciunt, attamen, inquii Celsus, maiores, ac magis suspiciendos illos reddunt. Imo cum in gravibus postea occupabimur studiis, ad hos receptus interdum erit iucundissimus. Vt in caenis grandioribus fit, cum optimis satiati sumus, varietas tamen ex novis grata est. Inter hos erit Homerus, Musarum pater, &poëtarum rex: Theocritus, qui blanda fistula inimitabilem spirat suavitatem: Pindarus, si quem socia maiestas delectat: Hesiodus: &maxime Georgica Virgilii. Lucretius: Nicander, quem Gorraeus parvo libello commentariorum docte ornavit. Oppianus: Iuvenalis: Martialis: Vitruvius: Herodotus: Strabo: ρῶ σ