Latin
I. HEURNII
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 572
Unproofread scanNot analysed yet
I. HEURNII Strabo: Pausanias: Athenaeus: Plutarchi Symposia, quae Macrobius eleganter in Latinum transsudit sermonem. Quin Hippocrates &Galenus interdum poëtarum meminere. Sed haec cautio adsit, dum hos evolvitis, ut referatis ea quae commoda in illis videntur, ad medicinam vestram ornandam ac locupletandum: caetera praetereatis. Ita ergo adolescentes in poëtis &oratoribus se exerceant, ut etiam viri ad haec refugia suarum molestiarum habeant. Deinde encyclopadiam percurrant, hoc est, totum disciplinarum orbem: sed in transcursu, &gustus gratia: fieri enim nequit ut in cunctis excellas. Ante omnia philosophiam colant. Nam ut pulchrum est plures beregrinando urbes perlustrasse, ita in inclyta habitasse pulcherrimum. Recte Biantes, ut illi Homerici proci, cum Penelopes consuetudinem habere nequibant, eius ancillis se miscebant: ita hi qui philosophiam consequi nequeunt, cateris disciplinis aridi ac tenues intabescunt. Vtramque linguam postquam didicerit, Logicen ac Physicen degustet. Dialecticis non leviter tingatur: nam ubique rationis ductus locum habet. Sic tamen his inhiandum, ut sciamus hac pro viatico esse, non metam: nihil infoelicius sene dialectico. Decerpantur dialecticae fructus sine magno sudore; udore satis erit demonstrandi artem rebus inquirendis &examinandis emisse, certamque inde discendi ac docendi methodum bibisse, &ut recte possimus τοὺς λαθυρίνθους διιξιλθεῖν, ἢ τὰς τῶν λόγων ἄρκυς διαφυγεῖν, ut Nazianzenus loquitur: ut nimirum captiosas argutias, ¶logismorum insidiosos laqueos fugiamus. Hanc itaque potius discat, quam perdiscat, ne nimium adlubescat. Quae bona ingenia torquet difficultatibus &gryphis, generosa illa à se deterret: &ut vere dicam, sagacissimam &optimam atatem terit, qua meliora licuisset didicisse.