Latin
I. HEURNII
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 580
Unproofread scanNot analysed yet
ut non Immerito Pythagoras putaverit, hominem esse divinam quandam mentem, terrenis vinculis alligatam. Dum philosophia adolescens occupatur, una anatomica &botanica discat: nam sensu solo &imaginatione perdiscuntur haec: historiam dico, non usum. Ita per strages &cadavera ad amoenos medicinae hortos imus: &*ἐκέντες, ἀἵκοντι γε θυμῦ spectamus sectiones. Campos adeat, amoenissimos invisat hortos, prata &viridaria, ac tot pictas nativis suis variisque coloribus planicies. colles subeat, conscendat montes, ac sylvarum latebras quaerat: ubique huius studii materia, &non absque voluptate lucrum. Ita metalla. &animalia noscat tantum. Philosophicis studiis consociet astrologiam: haec enim medicis decori &ornamento est, &,ut ille dicebat, eiusmodi, ut si desit, non sane requiramus in medico; si sit, non aspernemur. ut picta aedium superficies structurae elegantiam afflat. Et quia Hippocrates tempora anni describit, &astrorum ortui &occasui, ac illorum effectibus plurima tribuit, sphaerae saltem rationem discat: dein libellum Gemmae Phrisii De globo. postea, quod facile fit, Ephemerides ut intelligat operam conferat: hoc facile perdiscet ex Cypriani Leovicii ephemeridibus: quo motibus planetarum perceptis, eorum effectus rimetur ex Tetrabiblio Ptolemaei, quod Cardanus commentariis illustravit: aut si quid brevius velit, legat Nabodi commentarios ad Alkabitium.