Latin
I. HEURNII
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 581
Unproofread scanNot analysed yet
Sed, quod male hodie fit, his causis remotis non ita standum, quin primam efficaciam proximis, nobisque sensu compertis asseribamus: quod etiam ipse* Ptolemaus admonet &iubet. Stet sua cuique dies quam vitare nequeat, dent vitam &necem astra, adsit fatum, quod μοῖρα illa κραταιὴ Homerica ἐπόνησι λίνῳ ὅτο μεν τέκε μήτug: sed hoc nunquam nisi interventu signorum causarumque medicis compertarum. Quin ita proxima amplexabimur superiorum forte effecta, ut in lethali morbo virium prostratio, morbi vehementia, causaque morbificae pravitas. Ita ex plurimis delibatis, nihil tamen medicinam redolentibus, medicus suum decus induet. ut apes ex variis floribus, quos cum delectu attingunt, quibus tamen nihil inesse nectaris illius mellei videatur, iosae mellificant.