Latin
CAPUT V
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 585
Unproofread scanNot analysed yet
di dictator habitus semper. huius scripta tanquam oracula, &non humanae linguae verba, tota amplectitur antiquitas, tanquam ducem &auctorem omnium disciplinarum. qui, ut ait Celsus, vir fuit arte &facundia clarus: quique, ut scribit Macrobius, tam fallere quam falli nescit. In hoc, verborum pressa proprietas, sententiarum concisa subtilitas, sermonis veneranda antiquitas, artificii commendabilis dignitas: in cuius scriptis nihil superfluum, ociosum nihil; sed arguta brevitate rotunda omnia, &significantia. ita ut ubertas &litudo rerum, verborum numerum longe vincat. Haec genuina &propria sunt Hippocrati.