Latin
CAPUT V
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 586
Unproofread scanNot analysed yet
cuius tanta fuit benignitas, ut nihil sciverit quod nos nescire voluerie: tanta autem solertia &sapientia, ut nemo post eum sciverit, quod ipse ignoraverit. In eo enim cuncta medicinae semina animadvertas: quae tamen in facienda medicina melius, quam ex commentariis ad cum scriptis animadvertes. Huius enarrator fidissimus est Galenus; qui scribitur à quibusdam vixisse annos centum &quadraginta. Hic cunctis philosophis &philologis utilis. loquitur ubique puro, eleganti, simplici, &numquam affectato sermone, non sine magna vocum &sententiarum supellectile: adeo, ut nulla satietate lectorem offendat; sed ubique progrediendi cupidum, rhetorico artificio demulceat; homo ad eloquentiam factus. In hoc praecepta quaedam philosophica rara &eximia, magisque illustria quam apud ullum alium scriptorem invenias. Nihil obtrudit lectori, quod non firmis rationibus demonstret, ac eius contrarium refutet. quin moralia habet perpulchra, affectibus moderandis. Ambitionem &avaritiam praecipue insectatur. &de qualibet re docte &eleganter disserit. Nullis non ad ingenii cultum eius lectio utilis. Sunt alii minoris gentis; Aretaeus, Aëtius, Paulus, Trallianus, Oribasius, Cassius; Dioscorides De materia medica, &eius Euporista, &ex recentioribus Actuarius, Damascenus, Theophilus De urinis, Philaretus Depulsibus, Simeon Sethi, Nonus. Animi causa inspicias etiam interdum Geoponicos, Hippiatros. Geoponica scripsit Dionysius Cassius Graece; Latine vero Cato, Columella, Palladius, Constantinus. Sextus scripsit medicinas ex Latini. animalibus. Latinos inter medicos primus est Cornelius Celsus: sed prudenter legendus; nam in multis Asclepiadem methodicum fectatur, ut fatetur ipse.