Latin
CAPUT V
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 587
Unproofread scanNot analysed yet
huius cote stylum subigemus, &pluris Latinitatem eius, quam medicinam faciemus. Plinius etiam perlustrandus, qui Graeciam &Latium uno volumine conclusit. Accedat his Scribonius Largus. Q. Serenus, &Caelius Aurelianus. sed hic cum magno iudicio legendus: nam is scripta Sorani Ephesii Latina fecit, qui Methodicae secta addictus fuit. Marcellus Empiricus politae dictionis scriptor etiam inspiciatur, &inter hos Theodorus Priscianus, cuius scripta Quinti Horatiani titulo circumferuntur. Sripsit ad Timotheum fratrem Phaenomenan cuporistan librum unum, cum Logico eius, &Gynaciis. apparet eum methodicae sectae studiosum fuisse. Extant etiam eius scripta De acutis &Chronicis, &De occultis physicis remediis. His addo Constantinum Aphrum. Inter Arabas praecipui sunt Avicenna, Rhazes, Averrhoës, Avenzoar, Mesue, Serapio, &Alsaharavius. Qui delectantur fusa &polydaedala varietate remediorum, Avicennam amplectantur: cuncta enim huius aevi remedia ex eo manant. At Razes utilis illis, qui efficacem &contractam medicinam amant. hic centum annos medicinam fecit. hunc Vesalius paraphrasi eleganter decoravit.