Latin
CAPUT VI
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 592
Unproofread scanNot analysed yet
Illae enim ideam quandam totius medicinae animo immittent: &ex illis ordinem totius studii medici, &subtegmen firmum cui intexi omnium auctorum scripta possint, perspiciet. Sunt enim Institutiones medicae nihil aliud, quam ex omnium scriptorum medicorum deliciis ac medullis condita placenta: aut, ut melius dicam, ex electissimis quibusque flosculis compositum mellificium. In lectione auctorum cura adsit, ut eorum percipiatur sententia: dein, ut retineatur. Percipietur sententia auctoris, siperspectus fuerit eius dicendi modus, &peculiares significantesque eius dictiones si intellexeris. Maxime in Hippocratis lectione ad haec collineandum. Vt enim ἀναδυομέοὴν illam nemo perficere potuit, &obliteratos in ea colores aliquot deteriore purpurisso reconcinnarunt; ita nullus eo acumine scribendi medicinam ab Hippocrate productam absolvere potuit. Est sane is, inter homines, maximus medicinae auctor: in quo sparsa medicinae totius semina animadvertas. Sad ex succo solo excepta haec non germinana, vel tenuissime enascuntur, aut non in frugem surgunt. animi sensa sua divina ob concisam brevitatem latitant, ni verba eius significantia &dicendi modus fuerit cognitus. Quare (quia huic immoriendum) lexica comparanda.