Latin
CAPUT VI
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 593
Unproofread scanNot analysed yet
erunt Erotiani &Galeni, Iulii Pollucis, Rusi Ephesii, Suidae, Hesychii, Gorraei, sed ante omnia Oecoconomia Hippocratis Anutii Foësii. Auctorem quem evolvis, intenta mentis acie, non raptim (ne quid fugiat) perleges. Si salebris difficilibus impliceris; ne haereas, enarratores aut praeceptores consule. Si nec explicent hi, notandus locus, &pergendum, dum tempus &lectio emolliant hanc difficultatem: Nec turpe quadam ignorare. Aut si mora impatiens fueris, ad aliorum auctorum iudicia hac examina. si idem cuncti, ratum sit: sin abeant in diversum. vide num in gratiam redire possint: vel illi qui potissima ratione utitur subscribe. Indices loca auctorum dicent. Commentariographos prolixos fugite; discendi enim libidinem extingunt: sed ubi in volvimur difficultatum salebris, id solum agendum, ne nimis ingenium fatigetur, &tandem expugnetur. Galeno maxime utemur pro Hippocratis enarratore, quo ille recte intelligatur, utque memoriam exerceamus cum foecunda quadam utilitate: nam rerum. quae discuntur per causas, demonstratio apud eum luxuriat: quibus ad eruditionem nullus foelicior campus aperiri potest. nam scire, est per causas cognoscere.