Latin
CAPUT VI
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 595
Unproofread scanNot analysed yet
Aristoteles libro De memoria, ostendit ob varias causas illam labefactari: vel quia species rerum non suscipiuntur; vel quia non detinentur: utroque enim opus est. Propterea mollem &stabilem à Summo Deo substantiam obtinuit cerebrum, ut mollitie rerum characteres admitteret, utque eos stabilitate retineret. Inde est quod aiunt memoriam firmari calido &sicco temperamento: calor enim modestus mollit cerebri substantiam; &siccitas eam stabilem reddit: nam ex madido fluxoque cerebro, simulachra rerum effluunt. his querelis remediantur medicinae. Sed inter cuncta confert perpetua vitae sobrietas: nam crapula &ebrietas, ut ingenium hebetant, ita memoriam prorsus eluunt. Officit etiam tumultuaria diversorum voluminum lectio: ita in senibus multitudine rerum memoria extinguitur. Praeterea ordo in dis. orio. cendis rebus plurimum ad memoriam facit: imo Flato ordinem, memoriae animam appellat. Quare in auctorum lectione, semper de ordinis filo quod trahunt, solliciti sitis: cuncta enim quae ordinem habent, aμεημόνουτα sunt. Cum ad Galenum ventum est, eius scripta pedetentim, non saltuatim legantur: constanter, non fastidiose: ordine, non transsultorio modo.