Latin
CAPUT VI
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 596
Unproofread scanNot analysed yet
In primis sese offert Galeni liber, inscriptus Exhortatio ad artes; dein Quod medicus philosophus, &De sectis ad novicios, de optima secta, de constitutione medicinae. Tunc Anatome; dein De venarum, arteriarum, nervorum, matricis sectione. Postea libri de usibus partium, de naturalibus facultatibus, de placitis Hippocratis &Platonis, quod animi mores corporis temperiem sequuntur, de affectibus animi castigandis, an sanguis in arteriis, de odoratus instrumentis, de motu musculorum, de causis respirationis, de semine, defotuum formatione. De elementis, de temperamentis, de medicamentorum facultatibus, de optima corporis constitutione, de optima habitudine, de inaequali intemperie: hi tres libelli legantur inter secundum &tertium librum De temperamentiis: κατα γένη ο κατὰ τόπους. vel legat hos postremo. De antidotis, Euporista; de purgantium vi, quae, &quando: de ptisana. De Theriaca ad Pisonem &ad Pamphilianum: sed hos doctissimus Iulius Alexandrinus (quem hic sequimur) adulterinos falsoque Galeno ascriptos demonstravit. Dein sunt libri De sanitatis natura, De morborum differentiis, de morborum causis, de symptomatum differentiis, deque horum causis, De plenitudine, de tumoribus praeter naturam, deatra bile; de tremore &palpitatione, de tabe, de locis affectis, de febrium differentiis, de pulsibus, de spirandi difficultate, de pulsuum usu, de spirandi usu causisque: de morbi totius temporibus, de temporibus morborum, de crisibus, de diebus iudiciariis, de typis, de praenotione, de dignotione ex insomniis, quo modo deprehendantur simulantes se aegrotare.