Latin
LIBERI
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 6
Unproofread scanNot analysed yet
Cum enim Graecia &Latium florerent. numquam Arabia ex studiis cognita fuit; quasi gloria Romanorum deterrita, nullis rebus gloria dignis operam navare auderet. His candem fractis, hanc gloriam literariam Arabes his etiam abripere conati sunt. Dum reges eorum Mahomed &Almansor in Marocho bibliothecas &gymnasia extruere coepissent, propositisque prae miis ad bonas artes suos inflammarent. Hinc felici quodam multorum annorum successu, praeclarissimi ibi viri effulsere. Inter hos Isaac ac Serapion omnium fere primi, &Averrhoës, Avicennas, Razes, Mesue. Anno centesimo supra millesimum Avicennas floruit.