Latin
LIBERI
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 7
Unproofread scanNot analysed yet
Et paulo post studia apud Gallos parum reviviscere coepere, tempore Gratiani, &P. Lombardi. Ita paulatim ad nos pervenere, Occidentalium Imperatorum opera, qui harum regionum Academias erexerunt. Vt ad rationales itaque redeam, hi &experientiam amplectuntur, &rationem ei jungunt. Propterea venabantur cognitionem corporis humani, &id secabant, elementorum, causarumque quibus mutari corpus possit, necessariam indagationem iudicabant. Hanc nos amplectimur, ex ratione &experientia conflatam. Non enim solam nudamque volumus experientiam; illa enim si rationi non fuerit consociata, periculi plena est, quod multa putantur fieri lege naturae in corpore humano, quae sunt symptomatica, hoc est, vi morbi expressa. Accidit &illud, quod nullus morbus sit idem omnibus, nec ullum est remedij genus quod habet eandem vim in singulis. Nec soli rationi &judicio standum: nam hoc difficile est distinctione corporum, causarum, signorum medelarum: ad cognoscendum, praesagiendum, &curandum, &quod simi litudines saepe bonis medicis imponant. Multa sanè solitaria ratio suadet, quae tandem usu coarguit. Quare recte Salustius, Vtrumque per se indigens, alterum alterius auxilio eget. CADe Medicinae Definitione &Divisione. EDICINA EST ARS, COR