Latin
LYB. III. DE TEMPERAM. 6I
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 64
Unproofread scanNot analysed yet
De eius generatione dicimus, quod inditur in ipso genitali semine à principum partium rectrice facultate; quae in spumosam illam substantiam vires suas fundens, divinum hoc aethereumque inserit, quod foecunda quadam vi, ideam gerit eius unde dimanavit. Hinc equinum semen equos, humanum homines generat. Generatur itaque spiritus à principum partium rectrice facultate, quae semen primum hac vi insignivit: dein ab ipso parentum semine in foetum inseritur. etenim genitura dimanat à toto parentum corpore, à solidis &mollibus partibus, &,ut ait Hippocrates libro De Genitura, id quod robustissimum est secernitur: hinc equidem seminis eiectu imbecilles reddimur. Itaque robustissima res quum sit genitura, calidissimam &multo spiritu praeditam necesse est esse. Hic autem qui in semine latet spiritus dum à facultate foetus formatrice cunctis partibus distribuatur, dumque cuique parti, ex sua dignitate hunc largitur, absumitur; in eisque partibus receptus, calor nativus dicitur.