Latin
LYB. III. DE TEMPERAM. 6I
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 65
Unproofread scanNot analysed yet
Simul enim atque in utero materno foetus accepit formam, hic spiritus cunctis partibus inest, aliis alius, nec omnibus idem: qui tamen, pressus corporea mole, actu non vivit, nisi ab influente à solidis partibus spiritu excitetur. Quare illum calorem nativum vocabimus; eum autem spiritum. Haec ejus est generatio. Sed quaenam spirituum functio? cuique parti principipeculiaris spiritus est: quae ut nobilitate inter se differunt, ita &variis spiritibus ad sua munera utuntur. hinc sequitur, spiritus omnium actionum esse ministros. igitur ad vitam ac coctionem, ad nutritionem, sensum &motum spiritus aptissimi: nam his labefactatis, etiam cunctae hae operationos fatiscunt. spiritus enim vitae stabilimentum est, cum innato calido. Praeter innatum calidum fixum, tres statuunt medici spiritus, quos vagos vocant. unum naturalem, è iecore per venas in habitum corporis diffusum alterum vitalem, quem cor perpetuo per arterias evomit. tertium animalem, qui in cerebri ventriculis genitus, hinc ver nervos dimanans, partibus motum &sensum afflat. Tres itaque sunt principes partes; totidemque spiritus, virium illarum partium vehicula, quique è suis propriis fontibus profecti in omne corpus, id gubernant. Ex his conspicuum sit, vitalem atque naturalem spiritum, per totum corpus traiici atque diffundi; eoque allabi, ubi neque vena neque arteria est: etenim continuatione quadam caeteras pervadunt partes. At animalis spiritus, qui sensus &motus auctor est, nusquam potest officium suum facere, sine nervis aut nervorum silamentis &staminibus.