Latin
CAPUT V
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 7-2
Unproofread scanNot analysed yet
Hac ratione omnes compositae intemperaturae examinanFrigidi dae veniunt. Cerebri autem sicci &frigidi &sicci cerebrihae notae erunt. sensus in iuventute accurati, qui postea marcescunt: accurati autem sunt propter calorem nativum qui tunc emicat: eadem ratione qua fugatur Epilepsia aetatis mutatione, ut scribit Hippocrates. quae circa caput celerius senescunt. unde Cato Censorius apud Plinium dicebat, invenilem senectam maturae mortis indicium esse. frigidum sentitur caput, &decolor apparet. oculorum venae delitescunt. excrementa inconstanter vacuantur; modo enim levissima habent capita; modo minima de causa fatigantur catarrhis. capilli in lucem editis vix enascuntur, ruffi. progressu aetatis si siccitas frigiditatem vicerit, calvescunt; si frigiditas, canescunt. laeduntur ab incursu rerum frigidarum. Frigidum &humidum cerebrum his Frigili &humidi notis exploratur. sensus sunt obtusi, &tarcerebri di. somnus altus. capillorum canities, non calvitium, catarrhis obnoxium est. CADe Pulmonum temperie, Oculorum, Cordis, lecoris, Genitalium, Ventriculi, &habitus corporis. JULMONIS temperies ita animadvertitur. siccus si sit, excrementis vacat. vocem claram efficit. si humidus fuerit. vocem edit raucam &obscuram: &qui humidos habent pulmones, quum vehementius loquuntur, aut acutius, impeditur expectoratio. Iam ad Cor veniendum esset, ni caelestis illa oculorum vis hic nos sisteret; quare horum temperiem dicamus.