Latin
CAPUT II
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 70
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II. De tribus Facultatibus corpus nostrum gubernantibus. &primo de Naturali &eius divisione, De pocreatrice, nutrice, formatrice. T quia tria opera maxume diversa in A humano corpore excellunt, sit ut tres facultates diversae distingui possine. Actionum enim genus triplex est. aliud nobis commune cum plantis, seminibus, animantibus, ac omnibus viventibus, generatio scilicet &nutritio. aliud perfectioribus tantum animantibus commune est; sensus scilicet &motus. aliud medium videtur inter haec duo; videlicet vitam spargere per totum corpus. Ex his Galenus colligit, aliam facultatem esse animalem, aliam vitalem, aliam naturalem. Sanguinis purior magisque aërea &vaporosa pars quae ex sanguine exhalat, dum in hepate coquitur à spiritu hepati ingenito, eoque perfunditur, fit spiritus, quem Galenus cum Stoicis naturalem vocat; Plato concupiscibilem, ob cupiditatum quas parit multitudinem: ab Aristotele vegetativa dicitur. Dicuntur autem Naturales, quod instrumenta sint animae, cum nutriendi officia corpori praebeant, ideoque crassiore &humidiore natura constant. nutritio enim concoctione perficitur, ad modum elixationis, à calore nempe uvido multoque.