Latin
CAPUT II
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 71
Unproofread scanNot analysed yet
Hic autem calor commodius non potuit collocari quam in instrumento aliquo crasso. Vnde in hepate colligimus spiritus esse crassos &humidos. Vitalis Huius spiritus quantum in corde per venam piritus. cavam invehitur, ibi elaboratur, tenuiorque redditur, ac in aëris naturam abit: hinc serpit ad sinistrum cordis sinum, ibique sit spiritus vitalis, fervens &acer, qui toto, per arterias, funditur corpore, vivificoque nectare cunctas rigat partes. Est vitalis hic menti minus idoneus, nisi à cerebri insita vi dometur stabiliorque reddatur. Anima enim quae quieAnimalis spiritur. to, minimeque praecoci utitur spiritu, prudens fit; unde &senes iunioribus prudentiores sunt. experientia idem convincit in phreneticis; spiritibus enim calore aestuantibus, nec sentiunt nec intelligunt. Vt autem ferventior hic spiritus minus idoneus ad cerebri officia, ita quoque idem spiritus crassior &humidior; ut in lethargicis &comatosis videmus. portio itaque vitalis spiritus, quae per carotidas arterias (quae per cervicem ascendunt) in cerebri basin rapitur, contextuque illo admirabili, qui &retiformis dicitur, mitigata, mox in cerebri ventriculos rapitur: ibi cerebrum vi sua insita hunc spiritum moderatur, qui alioqui, ut dicit Alexander Aphrodisaeus, est velut equus indomitus.