Latin
CAPUT II
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 73
Unproofread scanNot analysed yet
ut enim os vel vena fiat, alteratam oportet substantiam unde fit. Propterea effingi debet, ut decentem figuram &posituram habeat. Auctrix autem &nutrix, illae unicae sunt, nec dividuntur in alias: nisi quod ministrantes illis inserviant. Sunt autem ministrantes facultates, quae scilicet alimenta praeparant &suggerunt nutrici facultati &auctrici: hae sunt Attractrix, Retentrix, Concoctrix: quae dividitur ratione diversae materiae quam coquit; hinc alia Chymifica, alia Sanguifica interdum à Galeno vocatur: &Expultrix. Alij addunt, quae Adponit, Adglutinat, &Adsimilat. Tunc enim nutritionem fieri arbitratur Galenus, cum is qui convertitur ad alimoniam cibus, corpori undique similis factus fuerit, quod assimilare medici vocant. Itaque recte hae facultates ab Avicenna dictae sunt ministrantes, quod altrici facultati, ut munus suum obeat, operam dicarint. Prima itaque inter eas quibus ministratur, est Procreatio, quae definitur à Galeno primi Defacultatibus primo, motio novam substantiam ducens. Vt autem quaeque substantia in aliam commutari possit (ut semen in os aut nervum) ea propriae substantiae mutationem subire debet, alioqui eadem substantia maneret.