Latin
CAPUT II
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 74
Unproofread scanNot analysed yet
eademque apte ad suam naturam conformaripostulat: his enim absolvitur procreatio. Est autem formatio, geniti animalis congrua delineatio, &partium eius in situ, cavitate, figura, &connexu decens positio Haec caloris beneficio perficiuntur. calor etenim quatenus calor, mutat atque alterat heterogenea segregat, homogenea congregat: quatenus vero est divinus, partes quasque suo situ locat &format. mutatione igitur &conformatione absolvitur procreatio. unde generatio non est commixtio viri cum muliere, sed est promotio formae, depotentia in actum. Haec autem vis semini inest, quae non ex copia, sed vi spectanda. semen à toto &solidis partibus manat; unde &magna vis spirituum illi inest. etenim huius causa, arteriae ab aorta testibus inseruntur. &ab hepate venae naturalem vim testibus invehunt; &nervi, per spinae medullam animalem vim praebent. Hinc semen corpus est omnium viribus ornatum, quod naturae rationem gerit, ac animal procreat uteri proprietate excitatum. Nam statim vis conformandi exsurgit, quam nonnulli idolum vocant &simulachrum generantis.