Latin
CAPUT III
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 78
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT III. De Nutritioni famulantibus, Attractrice, Retentrice, Coctrice, Excretrice, Agglutinatrice &c. ERFI CITUR autem nutritio, auxiliaribus &ministris facultatibus, Attractrice, Retentrice, Concoctrice, Expultrice. Cuique parti sua vis est attrahendi. hac enim fuit faecundata à spiritibus hepatis, qua quod illi est familiare, ex sanguine prolectat; quod noxium &infensum, à se ablegat potentia expultricis. Attrahit autem pars eo fine, ut sibi jungat quid, &suaviter eo fruatur: quod dum sit, retinet: dumque diutius continet, id coquit, ac in naturam propriam transfert. Quatuor hae facultates nutritioni necessariae. Vis trahendi in oesophago elucet, coquendi in ventriculo, &hepate: in intestinis expulsio, coctrix infirma; reliquae absunt. Recte dixit Hippocrates, omnium una est influxio &conspiratio: quare aliud ex alio trahit membrum. attrahit quidem id quod est valentius: valentius vero aliud est alio tempore: ut quum ventriculus alimento turgescit; quumque hepar vehementer appetit; id valentius trahit. at iecore saturato, ventre inedia languescente, commigrat in eum valentior trahendi vis. Aliae autem partes puro alimento, aliae, De nat. crasso &turbido; aliae tenui &halituoso ? ac. 24. nutriuntur: quare &talem quoque attrahunt. lien quod in tecore crassioris est allicit, eoque fruitur.