Latin
CAPUT III
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 79
Unproofread scanNot analysed yet
unde &aliquid in omentum, lactes, intestina, ventriculum trahitur. sic alio tempore ventriculo alimentum affundit, alio iterum elicit ex eoper eadem ergo instrumenta, ac ductus eosdem, attrahunt partes &reiiciunt à seseEst autem attractio duplex. Prima, quae fit successione ad id quod vacuatur, quemadmodum folles attrahunt aërem. hac tractionis specie, semper id attrahitur primum quod est levius. Altera tractionis species est, qua trahitur id quod familiare est &amicum: ut ferrum à magnete. hac tractione trahitur interdum id quod gravius est, modo id cognatum natura. Arteriae utroque hoc modo attrahunt. etenim vim habent à corde, qua dilatantur &contrahuntur. Omne autem dilatatum ad se traDigntiz ed by Gi se trahit ex vicinis: unde arteriae quae in cutem finiuntur, aërem attrahunt, quae vero in oscula venarum desinunt, haliruosum sanguinem ex illis eliciunt, &ex intestinis id quod levissimum est attrahunt. Arteriae itaque quatenus instrumenta cava &dilatabilia, semper id quod levius est primum attrahunt: at quatenus nutriri postulant, ab illis id quod conveniens est in tunicas attrahitur.