Latin
12
Johann Andreas Planer, De nive dissertatio prima 12
Unproofread scanNot analysed yet
§. XIII. Frigus caeteroquin aliquantulum remittitur cum nix imminet: quia nubes nive praegnans coarctat aërem terrae finitimum, atque balitus è terra erumpentes repercutit, qui calorem augent; postquam vero nix delapsa est, tùm aër magis tepet: vel quia Solradios priùs nubilo oppressos jam liberius vibrat; vel quod nubes antè pendula frigore subjectum aëren infestabat; repetente, ex Thoma Anglo, J. B. Hamelio. Ham. T. I. Nubes quoque nive praegnantes cineritium colorem praeferunt, Tr. Ii. L. I. C. quiae tantulum alboris nigrae, seu densae nubi est admixtum, hoc Ill. est, flocci quidam perexigui per nubem sparsivagantur, uthabet Faber. Hamelius praetereà annotat, caput gravedine laborare, destillationesque cerebri excitari. Cujusmodi effecta licet Fab. I. c. nos nivibus non detrahamus, non magis tamen earum, Ham. I. c, quàm ipsorum ventorum tepori asserere haud erubescimus. Caeterum si nix imminens tepefacit aërem, quantò potiùs nivem jamdum delapsam aërem sequi temperatum necesse est? Namque &spiritu calidiori turget, &inferius aëris spatium propiùs eodem afficit. Qui quidem nivis calor unde sit, alibi cùm rationibus, tùm mirandis caloris hujus virtutibus satis superque declarabitur. Tandem verò quaeri de nive possit, cu bono in terras decidat? Sciendum igitur finem generalem &gloriam Dei, &agnitionem esse: specialem salutem animantium &plantarum, aliorumque corporum. Quod ipsum separatim pluribus explicatum dabitur. §. XIV. Nunc quidem ex iis, quae hactenus dicta sunt, quantum nix vel à reliquis meteoris aqueis distet, vel cum iisdem conveniat, colligere in promptu erit.