Latin
13
Johann Andreas Planer, De nive dissertatio prima 13
Unproofread scanNot analysed yet
Convenit in eo, quod perinde, ut illa, ex effluviis aqueis oriatur, atque in aëre generetur, referto vaporibus halitibusque aqueis. Sed nec uno nomine à caeteris abhorret. Primum enim nubes in media aëris plaga generatur: nebula, grando, pruina, ros &glacies in infima: nix in media pariter &mfima. Deinde nubes, grando, pluvia &nebula omnibus temporibus dar possunt: ros &pruina omni anni parte, praeterquàm hyeme; itemque nocturno saltem tempore plantis insident: at nix cum glacie nonnisi tempore brumali existit. Tum nubes componitur ex effluviis minutioribus, nec non nebula: pruina è crassioribus à frigore vehementiore congelatis: ros è crassioribus pariter, sed à frigore tenuiore in guttulas subtilissimas constipatis: glacies ex effluviis aqueis condensatis &consolidatis à vehe mentiori frigore: grando è pluvialibus guttulis, in descendendo à frigore conglaciatis: nix enimverò ex aqua resoluta ac tenui, minimeque crassa, frigore concreta, rursumque in guttulas minimas soluta, indeque in bullulas vento tepidiore transformata, ac demum moderato frigore congelata. Accedit, quod nix, aëris partibus splendida, multis passibus glaciei, aliorumque id generis meteororum partes post se relinquat, quae aërem parciorem fovent Hinc levior illa, candidior, spiritibus plena: haec densiora, obscuriora, crassioribusque partibus compactiora. Quae res ut multò clarissima evadat, fallor? an è re fuerit singulorum facies rudi saltem penicillo depictas dare. Nobis itaque nubes videri possit aqua in vapores resolutâ. Pluvia nubes est in aquam guttatim resoluta.