Latin
11
Johann Fabricius, De maculis in sole observatis 11
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc enimplerisque nostrûm innatum est, ut, etiamsi errore commonstrato caußâ ceciderint, non tantùm non cedant, sed de genu etiam pugnent, adversus manifestam veritatem. Verùm quantum est lucrum istius audaciae, si tantò plus perdamus ignorantiâ? Quid enim coelo metuendum, si illibi quoque generari talia corpora aut quoquo modo fieri arbitremur? Equidem puto, nostram tellurem ob generationis vicißitudines, nihilo prejore conditione esse, quàm illorum, quae supra sunt corporum unum: quippere &nostra quam habitamus terra, illis qui ex veterum festivâ fabulâ Lunam incolunt, vix tantùm abest, ut aliquando corruptibilis visa, ut etiam aeterna fortaßis habita sit, certâ incorruptibilis cujusdam sideris persvasione. Parùm abest, quin etiam illîc quasi quidam Ptolemaeus alter, hujus observaverit motum, non minore quàm in reliquis observationis studio. Caveas igitur nobis DEUM propterca facias in herciscendâ illâ universi haereditate iniquum, qui nos, quos propter molitus totum illud erat, in abjectißimum illum angulum coms pingeret, in quo miseri, corruptibiles &mutabiles io psi, contuentes perpetuam istam ambientium corporum in corruptibilitatem duplo afficeremur dolore; nostri quidem miseriâ considerata, illorum verò prae nobis felicitate visâ: tametsi in isto malo, quando secus statutum est, levamen quaerere possunt ex Lunae consortio: quam à Solis radiis incursam calere ajunt: plurimi &maria &terras intulerunt: unde eadem generationis Communitas foret ad vapores, ad nubes quas nescio an aliqvi ex nostris sese vidisse affirment: Verum non opus fuit hanc nostram in quâ versamur naturam ab illâ supernâ segregare, propter corruptibilitatis diversitatem, aut incorruptibilitatis praerogativam, quum &hanc non minùs arrogemus illam non negemus.