Latin
10
Johann Fabricius, De maculis in sole observatis 10
Unproofread scanNot analysed yet
Id non ita pridem in celebri isto circa recentia coeli Phaenomena negotio apparuit; quandò Cometae qui aliquot jam seculis ex nescio cujus vel gratiâ vel proscriptione in supremo hacteno aëre exulabant, evaserunt in coelum, praeeunte Tychone Braheo verè nobili: Quàm risa fuit ista insperati itineris novitas ab illis, quibus Cometae solum aut Coelum vertisse ne quidem per somnum incidisset: siquidem persvasionis pertinaciâ jam occalluerant omnes: Vnde etiam non poterat tam in veterata ista sententia ex animis illorum deleri primo aggressu, etsi oculus indubitatam rei novae faciebat fidem. Hîc acriter usque pugnatum est, dum tandem sera penes aliquos ceperit incrementa, quae haud scio, an etiamnum adepta sint in animis doctorum ultimam perfectionem. Credo enim multos hâc de re nihil quicquam inaudisse, plures adhuc dubitare, alios impudenter contratre, quos etiam non pudeat ταράλλαξιν ex visus difficultate obortam potiùs παρόρασιν appellare, Sed proh, eò progressa est pertinacia nostra, ut sensus etiam fidem non inveniant amplius; quinimo imaginatio tantam habeat censendae veritatis praerogativam, ut vix permittamus argumentis à sensu ductis revinciri nostras obstinationes.