Latin
2
Johann Fabricius, De maculis in sole observatis 2
Unproofread scanNot analysed yet
accepi paucorum annorum curriculo beneficia: Nam tanta fuerunt hactenus, quae meam non tantùm vicerunt exspectationem, sed vel quovis etiam humano voto praeoptabilem longe superârunt liberalitatem. Equidem, si moram memoriae gratae &debitae, tamdiu intermissae, candidè excusare liceat, non leviter mihi cum temporis inopportunitate, ad amoliendam admissae ingratitudinis suspicionem, arbitror expostulandum; siquidem de argumento declarandae gratitudinis non tantùm diu multumque cogitavi, sed etiam non minimam ejus partem pridem adornavi, quod tamen, ut prae magnitudine quidem propositi; maximè verò intervenientium impedimentorum multitudine &varietate maturari non potuit; ita nondum publicum contestandae gratitudinis successum habuit.