Latin
3
Johann Fabricius, De maculis in sole observatis 3
Unproofread scanNot analysed yet
Commodè autem interea fortuna mihi subvenit resarciendae morae compendio, sic, ut quae sui diuturnitate alioquin in me aut detestandae ingratitudinis crimen, aut negligentiae suspicionem exonerare potuisset, nunc procul dubio tolerabilior evadat, mihi non suspicandae ingratitudinis impunitatem promittendo; alijs meliorem fortè studiorum meorum qvalemcunque spem afferendo. Proinde breviusculam hanc narrationem! cujus argumentum sortitò mihi obtigit, CelsT. humiliter offero, sperans non inidoneam habitum iri ad excusationem morae nostrae diuturnioris. Nam etsi quidem si formam spectemus, indignam judicamus heroico tuo judicio, tamen cum materia sit praecellentior, &longè notabilior, sub hujus praesidio putavi imbecillitatis nostrae memoriam innocenter latere posse; unde plenâ nihilominus spe Cels. Tae. dedicationem maturavi. Quid enim gratius aut jucundius fortuna nobis conferre potuit, quàm in splendidissimo soogl zed git mo solis jubare, oculis cunctorum hactenus formidabili, maculas &magnitudine &motu conspicuas, nunquam antea animadversas, contueri?